HADRIANALIA

HADRIANALIA
HADRIANALIA
ludi in honorem Hadriani Aug. celebrati, quorum memoria servatur in Nummo eius, in quo Apis conspicitur, cum signo corniculantis Lunae, ac literae istae: L. ENNA, et infra Ε. Λ. Κ. Δ. apud Tristan. l. 1. alio item, in quo eadem Inscr. cum Aesculapii imagine, apud Erizzum p. 223. Tam Apis, quam Aesculapius, Memphi cultus est. Legendum itaque Λούςτρῳ εννάτῳ Ε῎τει Λ. καὶ Δ. Lustro I X. Ann. XXXIV. Λοῦςτρον enim ram per L. quam per Λ. in saxis et nummis exprimi solet. Fuêrunt Hadrianalia tam annua, quam quinquennalia. Octo lustra consiciunt annos XXXII. Annus vero XXXIV. est secundus noni lustri. Ob cuius anni ludos post ἀποθεά???ιν Hadriani Memphi celebratam numerati, percussa huiusmodi numismata, docet Marsham. Canone Chron. Sec. IV.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”